Title: BRITANNIA ROMANA
1BRITANNIA ROMANA
2dum C. Iulius Caesar in Gallia pugnabat,
Britanniam bis intravit
3In hac pictura Caesar cum legatis suis stat
4aspectus hodiernus litoris Britannici apud Deal
5anno 55 ante Christum natum (die 26 Augusto?)
milites Romani ad hoc litus venerunt
6qui aquilam ferebat
7CAESARIS VERBA
- nostris militibus cunctantibus, maxime propter
altitudinem maris, qui X. decimae legionis
aquilam ferebat, obtestatus deos ut ea res
legioni feliciter eveniret, desilite, inquit,
milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere
ego certe meum rei publicae atque imperatori
officium praestitero.. Hoc cum magna voce
dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes
aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter
se ne tantum dedecus admitteretur, universi ex
navi desiluerunt.
8anno domini 43 Claudius imperator milites
Romanos ad Britanniam misit
9Britannia provincia Romana facta est
10Mox multi Britanni irati erant quod Romani agros
et bona rapiebant, provinciae incolis iustitiam
non dabant. Boudicca, regina Icenorum, ultionem
cupiebat quod Romani post mortem regis Icenorum
Boudiccam ipsam verberaverunt atque filias
constupraverunt.
11Anno domini 61 propraetor Romanus, cuius nomen
erat Suetonius Paulinus, in Britanniae parte
occidentali insulam Monam oppugnabat
12Boudicca duce Britanni defecerunt. Camulodunum
coloniam Romanorum veteranorum deleverunt, multos
trucidaverunt
13Suetonius Paulinus a Mona ad partem orientalem
Britanniae festinavit
14Ad Londinium venit sed ibi milites Romani multi
non erant. oppidum relinquere constituit
15Britanni Londinium cremaverunt, multos Romanos
necaverunt
16Haec sunt capita victimarum Romanarum nuper
Londini inventa
17Suetonius ad exercitum suum revenit. Boudicca
Suetonium oppugnavit sed Romani vicerunt. regina
se veneno necavit.
18Haec est Boudiccae reginae statua quam hodie
Londini videre potestis
19Romani haec castra in limite septentrionali
provinciae aedificaverunt. nomen erat Vindolanda
20Vindolandae a militibus et mulieribus scriptas
multas epistolas invenimus
21Haec sunt litterarum formae in his epistolis
scriptae
22Mulier praefecti castrorum de die natali amicae
hanc epistolam recepit
- Claudia Severa Lepidinae suae salutem.
- III (tres) idus Septembres. soror ad diem
sollemnem natalem meum rogo libenter facias ut
venias ad nos iucundiorem mihi diem interventu
tuo factura si tu aderis. - Cerialem tuum saluta. Aelius meus te et filiolus
salutant. - sperabo te soror
- vale soror anima mea ut valeam karissima et have
- Sulpiciae Lepidinae Cerialis a Claudia Severa.
23Postea Hadrianus imperator murum longum, quod
????vocari potest, construxit
24ARBEIA (id est locus Araborum) erat oppidum
prope finem orientalem muri situm.
25Ibi mercator Arabicus monumentum posuit
26D.M. REGINA LIBERTA ET CONIUGE BARATES PALMYRENUS
NATIONE CATVELLAVNA AN. XXX
- TO THE GODS OF THE UNDERWORLD - REGINA FREEDWOMAN
AND SPOUSE OF BARATES OF PALMYRA - A MEMBER OF
THE CATVELLAUNI TRIBE - LIVED 30 YEARS
27Barates Palmyrae, oppido Syrio, in Asia natus,
post Reginam mortuam ipse in Britannia mortuus est
28(No Transcript)